- EXACIUM seu EXAGIUM
- EXACIUM seu EXAGIUMcuius creba mentio apud Ancnymum de Ponder. Nicandro subiectum, ubi ςτάγιον scribitur, voce contractâ ex ςτ, quae ἕξ signisicat, i. e. sex et ἄγιον, licet non ab ἓξ deducatur: certae ponderationis genus est, inquit Cuiacius. Unde in Glossis Graeco Latinis pro quavis pensatione sumitur, et in vet. Inscr. SUB EXAGIO PECORA VENDERE. Cuiusmodi Exagium Solidi, inter Honorii Aug. nummorum typos in suo de Stemmat. Byzantinis opere delineari curavit Car. du Frelne, eiusdem Augusti nomine, et Exagii appellatione inscriptum. Quo pertinet Novella Theodosii Iun. et Valentiniani de pretio Solidi: De ponderibus quoque ut fraus penitus amputetur, a nobis aguntur Exagia, quae sub interminatione ---- sine fraude debeant custodiri etc. Atqueve inde postmodum invaluit, ut in vocabuli pro ipso Solidi pondere usurpatum fuerit, quia solidus sexta pars unciae fuerit: ut apud Zonaram, scribentem Nicephorum Phocam Imp. moneram imminuisse, cum hactenus quodvis numisma, i. e. solidus aureus, exagium penderet, μέχρι ἐκείνου παντὸς νομίσματος ἑξαγίου ςταθμὸν ἕλκοντος. Sic Exagium usurpatum pro Solido, seu Solidi pondere: ex quo Saladin. lib. de Ponder. Solidum solo nomine differre ab Exagio ait, ut et poeta inferioris aevi M. S.Exagium solido differt a nomine solo,Si solidum quaeris, tres dragmas dimidiabis.Quâ proin notione passim occurrit, apud Constantin. African. Medicum, qui sub Alexio Comneno vixit. Vide Car. du Fresne Glossar. et Dissertat. de Infer. aevi Numism. n. 77.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.